Valde miror, venerabilis vir, quare mihi non scribitis, & tamen scribitis aliis, qui non scribunt vobis ita saepe, sicut ego scribo vobis. Si estis inimicus meus, quod non vultis mihi amplius scribere, tunc scribatis mihi tamen, quare non vultis amplius scribere, ut sciam, quare non vultis amplius scribere, ut sciam quare non scribitis, cum ego semper scribo vobis, sicut etiam nunc scribo vobis, quamvis scio quod non eritis mihi rescribere. Verum tamen oro vos pręcordialiter, quod velitis mihi tamen scribere, & quando semel scripsistis mihi, tunc ego volo vobis decies scribere, quia libenter scribo amicis meis, & volo me exercitare in scribendo, ita ut possum eleganter dictamina & epistolas scribere: ego non possum cogitare quid est in causa, quod non scribitis mihi. Et conquestus sum nuper, quando hic fuerunt aliqui Coloniensis, & interrogavi: Quid facit tamen Magister Ortuinus, quod non scribit mihi? Ipse non scripsit mihi in duobus annis: dicatis tamen ei, quod scribat mihi, quia libentius vellem suas literas legere, quam mel comedere, & ipse fuit olim amicus principalis.