( Latine loqui, Latine scire, Latine scribere ) |
DIALOGUS n. I: << In Schola >>. In schola: Magister, Lucius, Marius adsunt. MAGISTER --- Salvete, pueri; scholam statim incìpimus. Surge, Luci, dic mihi, quid - in fabula Phaedri poetae - lupus exclamavit ? LUCIUS --- << Ante hos sex menses maledixisti me ! >>. MAGISTER --- Minime vero, puer ! erravisti. LUCIUS --- Cur erravi ? Nescio quidem. MAGISTER --- Marius tibi respondeat. MARIUS --- Quod verbum << maledìcere >> casum dativum rècipit, non accusativum. Ideo lupus dixit: << mihi - non me - maledixisti >>. Nam lupus, quamvis saeva et improba belua esset, tamen pura et recta et emendata vocabula semper usurpabat. MAGISTER --- Optime, Mari: nunc diligentissimus discipulus es, postea homo doctissimus erit et bene eruditus. Saepissime mali et impii homines, dum improbitates et maleficia cogitant, politum et ornatum sermonem usurpant. |
Per le traduzioni in Italiano vedi nelle Gallerie.
Eques Templus et signi.
PHAEDRUS LECTIUNCULA n. I: << Lupus et Agnus >>. Lupus et agnus ad rivum eundem venerunt: supra bibebat lupus, infra bibebat agnus. Tunc lupus, improba inedia incitatus, discordiae causam quaesivit. -- Cur, dixit, turbulentam mihi, qui bibo, aquam facis ? Et làniger timens: -- Quòmodo possum, quaeso, facere quod affirmas, lupe ? A te ad meam buccam aqua decurrit. Repulsus lupus veritatis viribus: -- Ante hos sex menses, exclamavit, maledixisti mihi ! Respondet agnus: -- Tunc quidem natus non eram. -- Pater tuus, hercule, maledixit mihi ! Atque ita pravus et ìmprobus lupus miserum agnum crudeliter còrripit et dilaniat. Haec fabula illis homìnibus scripta est qui fictis causis infirmos et innoxios òpprimunt. |
Per le traduzioni in Italiano vedi nelle Gallerie.
© 1998 - by Associazione Culturale Scientifica - Umanistica << Camelot Europa >>
- autore del sito: Dott. ing. Lucilio98-PA
- data di inizio del sito: 01-07-1999
- ultimo aggiornamento del sito:
Sei il visitatore n° |
lucilio98-pa@usa.net |
camelot.europa@usa.net |
This page hosted by Get your own Free Home Page