Poggius Florentinus Secretarius Apostolicus salutem dicit Guarino suo Veronensi. Licet inter quotidianas occupationes tuas, pro tua in omnes humanitate et benivolentia in me singulari iucundum semper tibi litterarum mearum adventum esse non ignorem, tamen ut in hisce perlegendis praecipuam quandam praestes attentionem, te maiorem in modum obsecro; non quidem ob eam causam, ut aliquid in me sit quod vel summe ociosus requirat; sed propter rei dignitatem de qua scripturus sum, quam certe scio, cum sis longe peritissimus, non parvam tibi ceterisque studiosis hominibus esse allaturam animi iucunditatem. Nam quid est, per Deum immortalem, quod aut tibi aut ceteris doctissimis viris possit esse iucundius, gratius, acceptius, quam cognitio earum rerum quarum commercio doctiores efficimur et, quod maius quiddam videtur, elegantiores. Nam cum generi humano rerum parens natura dederit intellectum atque rationem, tamquam egregios duces ad bene beateque vivendum, quibus nihil queat praestantius excogitari, tum haud scio an sit omnium praestantissimum quod ea nobis elargita est usum atque rationem dicendi, sine quibus neque ratio ipsa neque intellectus quicquam ferme valerent. Solus est enim sermo, quo nos utentes ad exprimendam animi virtutem ab reliquis animantibus segregamur. Permagna igitur habenda est gratia, tum reliquarum liberalium artium inventoribus, tum vel praecipue iis qui dicendi praecepta et normam quandam perfecte loquendi suo studio et diligentia nobis tradiderunt. Effecerunt enim ut qua in re homines ceteris animantibus maxime praestant, nos ipsos etiam homines antecelleremus. Huius autem sermonis exornandi atque excolendi cum multi praeclari, ut scis, fuerint latinae linguae auctores, tum vel praecipuus atque egregius M. Fabius Quintilianus, qui ita diserte, ita absolute summa cum diligentia exequitur ea quae pertinent ad instituendum vel perfectissimum oratorem, ut nihil ei vel ad summam doctrinam, vel singularem eloquentiam meo iudicio deesse videatur. Quo uno solo, etiam si Cicero romanae parens eloquentiae deesset, perfectam consequeremur scientiam recte dicendi. Is vero apud nos antea, Italos dico, ita laceratus erat, ita circumcisus, culpa, ut opinor, temporum, ut nulla forma, nullus habitus hominis in eo recognosceretur. Tute hominem vidisti hactenus lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas populataque tempora raptis auribus, et truncas inhonesto vulnere nares. Dolendum quippe erat, aegre ferendum nos tantam in hominis tam eloquentis foeda laceratione iacturam oratoriae facultatis fecisse; sed quo tunc plus erat doloris et molestiae, ex eius viri mutilatione, eo magis nunc est congratulandum, cum sit in pristinum habitum et dignitatem, in antiquam formam atque integram valetudinem nostra diligentia restitutus. Nam si Marcus Tullius magnum prae se fert gaudium pro Marco Marcello restituto ab exilio, et eo quidem tempore quo Romae plures erant Marcelli similes, domi forisque egregii ac praestantes viri, quid nunc agere docti homines debent, et praesertim studiosi eloquentiae, cum singulare et unicum lumen romani nominis, quo extincto nihil praeter Ciceronem supererat, et cum modo simili lacerum ac dispersum, non tantum ab exilio, sed ab ipso paene interitu revocaverimus? Nam mehercule nisi nos auxilium tulissemus, necesse erat illum propediem interiturum. Neque enim dubium est virum spendidum, mundum, elegantem, plenum moribus, plenum facetiis, foeditatem illius carceris, squalorem loci, custodum saevitiam diutius perpeti non potuisse. Moestus quidem ipse erat ac sordidatus, tamquam mortis rei solebant, "squalentem barbam gerens et concretos pulvere crines", ut ipso vultu atque habitu fateretur ad immeritam sententiam se vocari. Videbatur manus tendere, implorare Quiritum fidem, ut se ab iniquo iudicio tuerentur, postulare et indigne ferre quod, qui quondam sua ope, sua eloquentia, multorum salutem conservasset, nunc neque patronum quempiam inveniret, quem misereret fortunarum suarum, neque qui suae consuleret saluti aut ad iniustum rapi supplicium prohiberet. Sed quam temere persaepe eveniunt quae non audeas optare, ut inquit Terentius noster. Fortuna quaedam fuit cum sua tum maxime nostra, ut cum essemus Constantiae ociosi cupido incesseret videndi eius loci quo ille reclusus tenebatur. Est autem monasterium Sancti Galli prope urbem hanc milibus passum XX. Itaque nonnulli animi laxandi et simul perquirendorum librorum, quorum magnus numerus esse dicebatur, gratia eo perreximus. Ibi inter confertissimam librorum copiam, quos longum esset recensore, Quintilianum comperimus adhuc salvum et incolumen, plenum tamen situ et pulvere squalentem. Erant enim non in bibliotheca libri illi, ut eorum dignitas postulabat, sed in teterrimo quodam et obscuro carcere, fundo scilicet unius turris, quo ne capitalis quidem rei damnati retruderentur. Atqui ego pro certo existimo, si essent qui haec barbarorum ergastula, quibus hos detinent viros, rimarentur ac recognescerent amore maiorum, similem fortunam experturos in multis de quibus iam est conclamatum. Reperimus praeterea libros tres primos et dimidiam quarti C. Valerii Flacci Argonauticon, et expositiones tamquam thema quoddam super octo Ciceronis orationibus Q. Asconii Pediani, eloquentissimi viri, de quibus ipse meminit Quintilianus. Haec mea manu transcripsi, et quidem velociter, ut ea mitterem ad Leonardum Aretinum et Nicolaum Florentinum; qui cum a me huius thesauri adinventionem cognovissent, multis a me verbis Quintilianum per suas litteras quam primum ad eos mitti contenderunt. Habes, mi suavissime Guarine, quod ab homine tibi deditissimo ad praesens tribui potest. Vellem et potuisse librum transmittere, sed Leonardo nostro satisfaciundum fuit. Verum scis quo sit in loco ut, si eum voles habere, puto autem te quam primum velle, facile id consequi valeas. Vale et me, quando id mutuum fit, ama. Constantiae, XVIII Kalendas Ianuarias, Anno Christi 1417. (Poggio Bracciolini, Lettere, a cura di H. Hart, II, Olschki, Firenze 1984, pp. 153-156) |