In exitu Israel

 

In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro,
facta est Judaea sactificatio eius, Israel potestas eius.
mare vidit et fugit, Jordanis conversus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob;
qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine, Non nobis, sed nomini tuo da gloriam,
super misericordia tua et veritate tua,
nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non vedebunt.
Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt;
non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.
Qui timent Dominum speraverunt in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.
Dominus memor fuit nostri et benedxit domui Aaron.
Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
Adjiciat Dominum super vos et super filius vestros.
Benedicti vos a domin0 qui fecit caelum et terram.
Caelum caeli Domini, terram autem dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes qui descendent in infernum.
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,
ex hoc nunc, et usque in saeculum.
Gloria Patri, et Filio, et Spritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.

1